EBERSTENIUM

EBERSTENIUM
EBERSTENIUM
castrum Germaniae, cum tit. Comitatus, unde Comites olim in Circulo Suevico celebertimi. Iam vero inter titulos Marchionum Badensium etiam hic comparet, primusqueve Fridericus, Rodolphi Sen. nepos, eo insignitus legitur; an a matre Cunigunda, Ottonis Senioris Eberstenii Comitis filia? Certum hoc, ex ditione Ebersteinensi, per Hermannum fil. Rodolphi Ratstet et Cuppenheim, Marchionatui accessisse. Tobias Pfanner. de praecipuis Germaniae Principum Gentibus c. 9. Fuit autem Eberstenia, Familia Germaniae, inter illustrissimas Suevici tractus ut dictum, iam olim numerata, et ab Henrici Aucupis genero, quem alii Eberhardum, alii alio nomine compellant, originem traxisse dicitur. Ordo eorum, qui ex ipsis Ebersteniis Comitatui praefuisse feruntur, ille est, ab iis subministratus Spenero, et a vulgaribus tabulis differens. Philippus maritus Mechtildis Saxonicae A. C. 933. Bertholdus Urae Sinzensis A. C. 1148. Bertholdus Agnetis Zolleranae, A. C. 1182. Otto Margaretae Hohenbergiae, A. C. 1219. Sigebertus Hartmundis Nassovicae A. C. 1251. Otto Agnetis Bipontinae A. C. 1272. Eberhardus Adelheidis Sponhemiae A. C. 1293. Henricus Clarae Fronsbergiae A. C. 1297. Vilhelmus Margaretae Lichtenbergiae, A. C. 1309. Otto Irmingardis Badensis A. C. 1315. Ioh. Elisabethae Bipontinae A. C. 1327. Heintzmannus Margaretae Oetingensis, A. C. 1368. Bernardus Agnetis Vinstingensis, A. C. 1432. Ioh. Mariae Epsteniae, A. C. 1450. ut recentiores omittam. Dicam saltem, Bernardum Comit. ex Cunigunda Truchsessia genaisse Vilhelmum, Patrem ex Iohanna Hanoica, defuncta A. C. 1572. Ioh. Bernardi, quô et Margaretâ Hassiacâ natus Ioh. Iacobus, pater ex Margareta Solmensi, quae obiit A. C. 1635. Ioh. Friderici fuit, cuius ex Anna Amalia Criechingensi, fil. Casimitus, ultimus gentis suae, familiam clausit, A. C. 1660. Pater ex Maria Eleonora Nassovia, Albertinae Sophiae Esterae, quae posthuma nata est A. C. 1660. Philip. Iacob. Spener. Theatr. Nobilitat. Europ. P. II. p. 11. Porto eiusdem stirpis creduntur surculi fuisse Eberstenii in Ducatu Brunsuicensi, quorum posterior defecit A. C. 1435. Item Eberstenil in Pomerania, Domini in Neugarten, e quibus Ludovicus Com. Eberstenius in Neugarten, exstinctus A. C. 1590. ex Anna Mansfeldia genuit Georgium Casparum numerosae prolis patrem. Sed et Eberstenii Barones in Welseria familia lineae Styriae reperiuntur: Ernrich enim Welz in Spiegelfeld, ex Iohanna de Kollonitsch, Gothardum suscepit Dn. de Welz L. Baronem in Eberstein: quo et Rosinâ de Eybiswal genitus Ioh. Felix, ex Amalia Sidonia de Freiberg pater fuit Gotthardi Helfrici (nat. A. C. 1654) Domini de Welz L. B. de Eberstein etc. Vide iterum Spener. p. 60. ut et in Indice.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • FRIDERICUS II — I. FRIDERICUS II. Christierno III. Patri fuccessit, A. C. 1559. bello cum Suecis gesto, feliciter imperavit. A Pio IV. rogatus, ut ad Concil. Tridentinnm quosdam mitteret, respondit, sibi nullum cum Papis commercium esse. Obiit A. C. 1588. II.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OTHO I cognomine Magnus — vel Claudus, vel etiam von der Heide, fil. bernhardi Ducis Lunaeburgici, Comitatum Eberstenium, a socero Hermanno, cum eius fil. Otho, ob occisum Henricum Dominum de Hornbach, fuga patriam deseruisset, (sator inde Ebersteniorum Neugartensium)… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RUDLPHUS V — RUDLPHUS V. fil. secundo genitus Hermanni VI. Pfortzhemium tenuit; frater Friderici II. maioris natu, qui, vetus Eberstenium Castrum nactus, noviauctor fuit rami. Ipse Ludovico Imperatori gratus, A. C. 1348. successionem transmisit, ad filios ex… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”